- PERSAE
- PERSAEolim Chorsari, Plin. l. 6. c. 17. Artaei Herod. Achaemenii Poetis, Elymaei Suidae, qui Asiae diu imperium tenuerunt, usque ad Alexandrum M. Ferrar. populi Asiae, quorum regio Persia, regnum amplum inter mare Caspium ad boream et, mare Indicum ad Meridiem, ubi alias Parthorum seu Persarum Imperium, cuius partes praecipuae fuêre 5. nempe Aria ad Ortum, Media ad Occasum, Parthia ad Boream, Persis ad Austrum et Sogdiana, quae Maxime ad Septentrionemextensa erat inter Iaxartas et mare Caspium. Baudrand. Vide Persia. Coeterum, Κηφῆνας primum dictos esse, e Cepheo Beli Assyrii filio, atque inde Κηφηνίαν regionem Aslyriae, quam Chaldaei postea nominati tenuerint, docent, Herodot. l. 7. et Steph. in Χαλδαῖοι. Vide supra Cephenes, ut et infra Perse, ac Perseus. Iidem etiam post Alexandri M. aetatem, et dominatibus licet Parthis, suum tamen semper ac peculiarem Regem habuêre, qui humilis agebat, et Partho addictus obnoxiusque. Strabo l. 15: Καὶ γὰρ εἰ καὶ βασιλεύονται μέχρν νῦν, ἴδων Βασιλέα ἔχοντες οἱ Πέρσαι, τῇ γε δυνάμει πλεῖςτον ἀπολείπονται καὶ τῷ Παρθυαίων προςθέχουςθι βαςθιλεῖ. Parebant autem ei, Perseidis regio, et Carmania et Susiane ac reliquae provinciae, in ora maris Indici. Vide Salmas. ad Solin. p. 1197. Primum dein ex hac gente servi apud Romanos fuerunt, Principatu Alexandri Severi, si Lampridio fides, qui eius victoriam de Artaxerxe reportatam magnifice extollens, Tum primum, inquit c. 55. Persae servi apud Romanos fuerunt: quos quidem, quia indigne ferunt Persarum Reges, quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit: pretiumque vel iis, qui manu ceperant servos, dedit vel in aerarium contulis. Fuit autem hic Artaxerxes, qui, devictô et occisô Artabanô, Rege Parthorum ultimô, primus antiquumPersarum Imperium in Oriente renovavit, imperante Romanis Alexandrô Mammaeae, circa A. C. 226. Et ita quidem Lamprid. Herodian. vero minime vicisse Alexandrum, quin potius ab Artaxerxe victum esse, totôque eô bellô fuisse infelicissimum, tradit. Salmas. ad loc. Eorum Reges adorari consuevisse, discimus ex Trebellio Pollione, ubi de Zenobia, in trig. Tyrannis, c. 30. Vixit, ait, regali pompâ, more magis Persicô adorata est: more Persarum Regum convivata est: Imperatorum more Romanorum ad contiones galeata procassit, cum limbo purpureoetc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.